- REDITUS
- REDITUSa pensione et mercede quî differat vide supra Pensio. Atheniensium Reip. annui, sex mille erant talenta ducentis quinquaginta minus, Polyb. l. 2. quae pecunia a Quaestoribus decem, e Pentacosiomedimnorum numero, electis. administrabatur. Accipiebant enim illi coram Senatu, et adservabant in Minervae templo, quod erat in Arce, Minervae simulacrum, victorias, alium mundum, et pecuniam publicam. Pollux, l. 8. c. 8. Ταμίαι τῆς Θεοῦ, κληρωτοὶ μὲν, ἐκ πεντακοςιομεδίμνων ἦςαν. τὰ δὲ χρήματα παρελάμβανον, τῆς βουλῆς παρούςης. Vide etiam Suidam et Harpocrationem, in voce Ταμίας. Sic Lycurgum Plut. scribit, Quaestorem fuisse ἐπὶ τρεῖς πενταετηρίδας ταλάντων μυρίων τετρακιςκιλίων, ἢ ὥς τινες, μυρίων ὀκτακιχιλίων, ἐξακοςίων πεντήκοντα; ubi tamen reponi vult Petitus, octoginta sex milia ducenta quinquaginta, reditus nempe annorum 15. quibus si addas ἑξακόςια καὶ πεντήκοντα τάλαντα, apud Lycurgum a privatis intra illud tempus deposita, fient octoginta sex milia et nongenta talenta, que is administravit. Vide Sam. Petitum, Comm, in Ll. Atticas, l. 3. tit. 2. De Reditib. Rei publ. Romanae diximus aliquid supra, in vocibus Aerarium, et Rationes, uti de Magistratu, rdeitibus colligendis praefecto, voce Curator.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.